SAXA

SAXA
I.
SAXA
apud Godefridum Viterb. Part. 15. p. 363.
Ipse brevis gladius apud illos Saxa vocatur,
Unde sibi Saxo nomen peperisse notatur,
cultellus est, Saxonice Saax et Sabs: semispathium, in Glossat. Lat. Theotisco. Cuiusmodi cultellis longis Saxones olim pugnâsse, discimus eriam ex Continuatore Florentii Wigorn. A. C. 1138. Mutatô denique nomine, quae ad id tempus Turingia, ex longis cultellis, sed victoriosis, postmodum vecata est ---- Saxonia. Sic Witekindus Gestis Saxonum l. 1. Fuerunt autem et qui hoc facinore nomen illis (Saxonibus) inditum tradant: cultelli enim nostrâ linguâ Sabis dicuntur, ideoque Saxones nuncupatos, quia cultellis tantam multitudinem fudissent. Quod tum primo contigit, cum per insidias saxis suis Britannos adorti, gentem illam sibi subiecissent. Gaufridus Monemuth. l. 3. c. 3. Commilitonibus suis praecepit, ut unusquisque longum cultrum intra caligas absconderet et cum colloquium securius tractarent Britones, eis hoc signum daret, Nimen oure saxas (h. e. capite vestros cultros) unde quisque paratus adstantem ritonem audacter occuparet etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. Macros Fratres in Hierolex. et plura de hac gente, in vocibus Saxones et Saxonia. Eques vero Temple Frisios Groninganos, Transisalanos, Westphalos, coeterosque ad Visutgim usque et circa populos, terras illas, quas prisci Saxones Britonum domitores incoluerint, occupare docet et ex Frisonum praecipue moribus legibusque cum Anglicis collatis probat, Annotat. ad Remp. Batavorum.
II.
SAXA
libri antiquissimi fuêre. Ut enim de duplici Sethi columna nihil dicam, antiquissunum fuisse morem literas Saxis incidendi, restis est Iamblichus de Myster. Aegypt. l. 1. c. 2. ubi Aegyptios columnis lapideis libros suos insculpsisse, scribit. Eiusdem iam Hiobus meminit c. 19. v. 23. O si quis daret, ut scriberentur sermones mei: ô si quis daret, ut in libro esculperentur. Vetus interpres, Quis mihi det, ut exarentur in libro stilô ferreô et plumbi laminâ vel celte sculpantur in silice! Quae vox in Sacrix valde proba, et in vetusta Sextii Parasiti apud Salonem Dalmatiae Urbem Inscript. inter alia exstat: Malleolo et celte literatus silex. Vide Hornium Histor. Philos. l. 7. c. 2. Israelitis veterib. idem in usu fuisse, patet ex lapideis tabulis et monumentis peregrinationis eorum in rupibus incisis in deserto Sin. Babylonios ac Phoenices, leges atque instituta sua inscripsisse coctis laterculis, docet Plin. l. 7. c. 56. quod ante usum papyri, ab Aegyptiis quoque factitatum, qui notas suas hieroglyphicas Saxis insculpserint, ostendimus iam ex Iamblicho, et confirmat Lucan. l. 3. v. 222.
Nondum flumineas Memphis contexere biblos
Noverat: et saxis tantum volucresque seraeque
Sculptaque servabant Magicas animalia linguas.
Idem obtinuisse apud Graecos et Romanos, satis indicant columnae et monumenta, quae hodieque supersunt. Indeque Horatius l. 4. Od. 8. v. 13.
---- Incisa notis marmora publicis.
Eriam de danis Saxo Gramm. in praef. Histor. Dan. illos literis suis, quas Runer dixêre, non in ligno modo, sed et cautibus incidisse gesta Maiorum, locuples testis est. Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 35. Instrumentum, quô Saxis ac lateribus literas insculpsêre Prisci, ut Graecis γλυφίον, sic Ausonio caelum dicitur, Epigr. 56. Sed et Caeltem vocant, ab eadem origine quod vocabulum habemus in veter. lapide, opud Aldum in Orthogr. et Gruterum Inscript. p. 359 sed merâ vocali, Celte: ut et apud Hiobi Interpretem, uti disctum. Ubi licet in multis MStis legatur certe: item in Complutensibus, Stephanicis, Regiis et Hentenianis seu Lovaniensibus: tamen non dubium Vossio, quin Caelte scripserit Interpres. Quam et lectionem tuetur casaubon. in Athen. l. 7. c. 26. et Molina Disput. in Thomam. Imo et nuda Saxa, merâ simplicitate veri constantia, ab interitu tamen securissima, rerum gestarum memoriam apud Orientales olim servâsse, docet P. La Valle Itiner. tom. 2. Quo, e Borealis quoque Europae Antiqq. monument??? lapidea veterum Heroum, per Germaniam, Angliam, Daniam, passim conspicua, referri possunt: Lapides nempe maiores seu Saxa, ordinatiâ serie in circulum disposita, quae ut non fortuito confluxisse unusquisque facile agnoscit, ita antiquissimarum rerum argumenta continere, ipse simplex hic ordo indigitat. Idque ad imitationem Iacobi Patriarchae, qui in memoriam divinae visionis, erexit lapidem intitulum, Gen. c. 28. v. 18. Vide quoque Gen. c. 31. v. 47. et Iosuae, qui, in me moriam transitus Israelitarum per Iordanem 12. lapides, ex alveo Iordanis, posuit Galgalis, Iosuae c. 4. v. 20. Recenset ingentem istiusmodi monumentorum numerum Wormius in Monum. Danicis. Germania, Saxonia, Marchia, vicinaeque provinciae eadem non uno
in loco habent: nec ignobilem eorum varietatem videre est ad vicum Matschdorff 2. mill. Francofurto ad Viadrum distante, quam monumento Hiarnae Reg. Daniae in Ins. Hiarna simillimam sibi semper visam esse, ait Auctor Anonymus Histor. Orb. Tenr. Geogr. et Civ. In Anglia eiusdem notae aliquod est, ad vicum Long-Compton, in Comitatu Oxoniensi, Rollrichstones dictum, de quo ita Camdenus Britann. Vasta Saxa in Orbem disposita Rollerichstones vulgus appellitat, hominesque olim fuisse, qui in saxa stupendâ metamorphosi diriguerint, sommat. Informia sunt, inaequalia, longique temporis vetustate multum immutata et exesa etc. Et paulo post, Haec victoriae alicuius monumenta crediderim et forte a Rollone Dano, qui postmodum rerum in Normannia potitus est. Omnium vero nobilissimum, prope Salisburiam, nomine Choreae Gigantum et Tpe Stonehengs prostat, ab eodem Camd no, ab vastissimam amplitudinem, Insanae substructionis nomen meritum; quod etiam non unum e Scriptoribus Auglicanis in ad mirationem rapuit, quî tantae molis Saxa in loco alias minus petroso ibi congesta atque in altum elevata fuerint: aliis insuper adicientibus, certum eorum numerum iniri non posse. Vide Sidneium in Mirac. Angliae, Inicum Ionesium of the Stonehengs on Salisbury plain et Ioh. Webb. a vindication of Stonehengs etc. Armillas Saxis triviisque Frothonem M. Danorum Regem, ad subditorum explorandam fidem, suspendisse, Saxo habet l. 5. Armillam, inquiens, unam in
rupe, quam Frothonis petram nominaut; alteram apud Wig provinciam defixit, edictae a se innocentiae experimentum daturas. Et paulo post, in Iutia, tamquam in capite Regni sui, magni ponderis auream armillam triviis affigi curavit. Cuiusmodi quid etiam de Aluredo Anglorum Rege cecenset Matth. Westmonasteriensis ad A. C. 892. etc. Hinc in suspicionem venit Fortun. Licetus, cornu aureum A. C. 1639. in dania in Ripensi Cimbriae Dicecesi repertum, similiter ad explorandam praesidum vigilantiam in biviis olim ab Haraldo Rege fuisse expositum, sed refellitur a Thom. Bartholino tract. de Armillis. Plura hanc in rem vide hîc infrâ passim, inprimis voce Saxum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Saxa — may refer to either: *Saxa (food product), a brand of salt and pepper *Saxa (musician), a saxophonist *SAXA, Inc., a real estate development company …   Wikipedia

  • Saxa —    • Saxa,          см. Decidii, Децидии …   Реальный словарь классических древностей

  • Saxa Guesthouse — (Stöðvarfjörður,Исландия) Категория отеля: Адрес: Fjardarbraut 41, 755 Stöðvarfjörð …   Каталог отелей

  • SAXA jaciendi in hostes consuertudo vetustissima — unde a Poetis vix uspiam in conflictibus, iam ab ipsa Homeri aetate, magnorum saxorum iactus omittuntur. Ut Homerum, Virgiliumque iam in partes non vocem, sufficiat unicus e Papinio Statio locus Theb. l. 6. v. 678. ubi de disci exercitatione… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAXA Lapidesque oleo perfundendi sacer ritus — occurrit Gen. c. 28. v. 18. ubi, post memorabilem Scalae visionem et Dei Opr. Max. alloquium, Iacobum effudisse oleum supra summitatem lapidis, quem pro cervicali sibi straverat, narrat Moses; an ut, cum nihil aliud haberet in manibus, quod Deo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Saxa (food product) — Saxa is a brand of salt and pepper in the United Kingdom and Australia. It is currently owned by Premier Foods.External links* [http://www.eclipse creative.co.uk/premier/brand main.aspx?bid=77 Saxa on the RHM website] …   Wikipedia

  • SAXA Rubra — locus Italiae, ubi fusi Veientes, apud Liviim l. 2. c. 49. Vix dirigendi aciem spatium Veientibus fuit, ideo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt, subsidaque locant, invecta subito ab latere Romanâ equitum alâ, non pugnae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Saxa Rubra — Saxa Rubra, antike Örtlichkeit an der Via Flaminia, 9 römische Meilen vom Mittelpunkte Roms, unweit des heutigen Prima Porta (11,5 km von Rom), Gegend des Sieges Konstantins über Maxentius 312 n. Chr., benannt nach den rötlichen Tuffelsen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Saxa (musician) — Infobox Musical artist Name = Saxa Img capt = Img size = Landscape = Background = non vocal instrumentalist Birth name = Lionel Martin Alias = Born = 1930 Died = Origin = Kingston, Jamaica (then a colony of the United Kingdom) Instrument =… …   Wikipedia

  • SAXA, Inc. — Infobox Company company name = SAXA company company type = Independent, private, owner managed corporation foundation = 1994 location = key people = Jim Riggs, CEO Founder Charlie Lindgren, Chief Operating Officer Daren Hornig, Managing Partner|… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”